Ecce Romani 3 & 4 Support Resources

Story 50 ~ Nothing Ever Happens

Hover your mouse over text in blue and underlined to get hints/explanations to help your translation.

Links

Grammar Tables:
CCHS Latin Department
Click these letters to go to relevant part of the vocabulary lists             or use the Latin Dictionary   [click "Run" twice, enter the word at the top, click Analize]
A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T U V


sol caelo sereno lucebat. cantabant aves. natura ipsa gaudere videbatur.

tristi vultu tamen sedebat Cornelia sola in peristylio.

secum cogitabat: " me taedet solitudinis. cur nemo me observat? cur mecum nemo loquitur? pater tantum temporis in tablino agit ut eum numquam videam. mater tam occupata est ut mecum numquam loquatur. Marcus et Sextus suis ludis adeo dediti sunt ut nihil aliud faciant. non intellego cur nuper etiam servae me neglexerint, cur Eucleides ille verbosus verbum nullum mihi dixerit. o me miseram !"

Corneliae haec cogitanti "heus tu, Cornelia!" clamavit Marcus qui tum intravit in peristylium. "pater iubet te in tablino statim adesse. festinare te oportet."

Cornelia, cum in tablinum intravisset, vidit adesse et patrem et matrem, id quod erat ei admirationi et curae.

tum pater gravi vultu "olim, Cornelia," inquit "Publius Cornelius Scipio Africanus, vir praeclarissimus gentis nostrae, dicitur inter epulas senatorum filiam suam Tiberio Graccho despondisse. post epulas, cum Scipio domum regressus uxori dixisset se filiam despondisse, illa maxima ira est commota. 'non decet patrem' inquit 'despondere filiam, inscia matre.'

at pater tuus non est Publio Cornelio similis, nam una constituimus et ego et mater tua iuveni cuidam nobili te despondere: Quintus Valerius, adulescens ille optimus, vult te in matrimonium ducere, id quod nobis placet. placetne tibi, Cornelia?"

Cornelia adeo perturbata est ut vix loqui posset, sed tandem submissa voce "mihi quoque placet" respondit.

cui Cornelius "cras aderit Valerius ipse."
Hadrianic copy of a Hellenistic original of c. 280 BCE. Rome, Montemartini Museum.

gold betrothal ring showing hands clasping in the dextrarum junctio symbolic of marriage; Roman, second-third century CE
London, British Museum. Credits: Barbara McManus, 1999
The power of the father: Pompeii. House of the Vettii. Lararium shrine. Detail of Genius (spirit) of the Paterfamilias flanked by two lares.